Latin
Cap. XXXVIII
Ficino, Opera omnia 1474-4
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XXXVIII. Chaos. Aec tandem, &c) Sicut originali quodam ordine materia cogitatur prius informis quàm formata, ita prius peranimam mundi nondum intellectualem fomata, &agitata deformiter, quàm formata ductaque formose per animam eandem iam à Deontelligentia praeditam. Cap. XXXIX. Quomodo figurae principia corporum. N principio quod, &c.) Solida resoluuntur in plana. Plana in triangulos. Est. n. triangulus prima fi gurarum lineas plures habentium. Trianguli uerò aptiores compositionisunt aequicursus, atque scale nus, aequicursus in quo unus sit rectus angulus: Quorum uerò: reliquorum alterum dimidium rectum faciat. Scalenus rectum unum habet angulum. Inaequales inter se, &lineas habet, &angulos Scaleni sex triangulum unum conficiunt aequilaterum: qui scilienet ex quolibet latere terbini fiunt. XL. Cap. Quomodo figurae distribuantur elementis. Erùm quod, &c. ]Scalenus propter inaequalitatem pertinet ad ignem, aërem, aquam: Quę propter mutabilitatem inaequalia nunncupantur: Aequi crulus ob maiorem aequalitatem spectat ad terram stabiliorem: Tria illa facilè inuicem commutantur, propter communem liquiditatem. In terram uero, uel terra in illa difficillimè propter duritiem contractionemque terrae propria. Dum essim petit centrum, consorrium refugit. Difficillima similiter est inter naturalem atram bilem, ac tres alios humores commutatio. Saturnus terrae dominus non permiscetur in coelo, Saturnini &melancholici in terra similiter. Similiter ludaei Saturno subiecti. Confirmantur superiora de figuris.