Latin
AVTORE MARSILIO FICINO
Ficino, Opera omnia 1484
Unproofread scanNot analysed yet
AVTORE MARSILIO FICINO. EGI post haec Galenum, ubi Platonem cum Hippocrate comparans, rationes expira tionis atque respirationis assignat. Probo equidem quod ait: Thoracem &Pulmonem quando ad similitudinem follium dilatantur, aërem attrahere non solum cor refrigerantem, sed etiam praecordia impleturum, quae alioquin uacua, utpote quae nunc capatiora sunt fa a relinquerentur. Quando uero restringuntur, incendium intimum mox effundere. Eiusmodi motus expirationem respirationemque cognominat, quodammodo uoluntarios. Quoniam in nostro arbitrio fit rarius frequentiusque spirare, quia nerui, qui musculos thoracis pulmonisque dilatando, uel constringendo mouent, originem ex medulla spinali à cerebro dependere ducant, unde per uirtutem animalem motus sequuntur etiam uoluntarij, subiungit similes quosdam motus in pulsibus per arterias à motu cordis effectos, per dilationem uidelicet arteriarum atque contractionum. Quae quidem dilatatae externum aërem per totum corpus accipiunt, &ad spiritus feruentes refrigerandos &ad animalem spiritum generandum. Compressae uerò caliginosos uapores spiritus insertos expurgant, eiusmodi motum per spirationem propriè nominat. Haec omnia Plato noster partim quidem expressit, partim uerò obscurius suo quodam more significauit. Vnde calumnię cuiusdam occasionem Galeno dedisse uidetur, alioquin praeconi suo prae caeteris celeberrimo, deriderat quidem Galenus post expirationem à Platone descriptam, mox respirationem subdi. Quod ab Hippocrate factum laudat, sed à Platone non obseruatum minimè probat. Nos autem meritò Platonem dicimus post expirationem mox introduxisse perspirationem, subsidium subitò necessarium.