Latin
1521.1 to 1521.4
Ficino, Opera omnia 1521.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Et illam quidem esse lucem sub nomine Lunae: hanc uerò sub Dianae nomine fidem: &quicquid casu quodam alienum in itinere repertum est, Deo esse dicandum, ut agnoscas fortunam prosperam esse ad Dei prouidentiam referendam. Contemplare Platonicam bonitatem, uidelicet uetantem in emen do atque uendendo, non solùm rem adulterare, mentiri, peierare, sed iurare etiam: imò uero &rem uenalem laudare, &in eadem die precium permutare. Vbi illud edisce: Nemo dijs inuocatis mendacium dicat, aut decipiat, aut adulterare uerbo, uel re quicquam audeat, nisi Deo uelit odio esse: cui quidem primùm odio est, qui salsò iurans deos paruipendit: deinde qui coram maioribus se mentitur. Et uide iterum atque iterum quam libera &integra Plato optet ingenia ciuium, à quibus omnem cauponandi licentiam procul expellit. Addit quoque tum opulentiam, tum egestatem esse morbum ingeniorum. Inde enim inflatiores, hinc debiliores abiectiore sque homines fieri. Vbi uerò ait Palladem, Vulcanumque, &Martem artibus praesidere, ex multis Platonis mysterijs alibi atque alibi traditis. collige: loui summo mundi architecto trinitatem quandam numinum, quam opificium Platonicè nominamus, semper adstare. In qua quidem trinitate prima sit Pallas: secundus autem Vulcanus: Mars uerotertius. Sed quemadmodum trinitas tota ad louem ipsum, à quo est, refertur: ita fermè Vulcanus &Mars referuntur ad Palladem. Mitto nunc quod in Marte potentiam, in Pallade sapientiam, in Vulcano igneum spiritum som niasse uidetur. Tria certè ad ipsam louis arcem, qua uniuersum perficit, requiruntur. Primum quidem ratio ipsa, per quam singula sit facturus. Secundum efficax eorum, quae ratione conceperat, expeditio. Tertium eorum, quae in effectum expedienda sunt, salus atque defensio. Idem primi Palladem, secundi Vulcanum, tertij Martem nominat. Et quia utrumque, scilicet tam conseruatio, siue defensio, quam expeditio, uel expressio rerum, indiget ratione, atque sapientia: ideò Pallas &Vulcano praeest, &Marte, &quicquid uel à Vulcano fabricatur, uel à Marte postquam fabricatum est defenditur, &in sua forma seruatur Pallade duce peragitur. Horum uerò trium in arte diuina regnantium, tria quoque in natura uidemus uestigia: per Palladem quidem ordinem, quo singula disponuntur: per Vul canum uerò efficacem progressum, &promptum quasi partum, ad quae omnia properant: per Martem denique munitissimam structuram à generantibus adhibitam genitis, &uaria propugnacula naturam propriam à contrarijs defendentia.