Latin
1537.1 to 1537.5
Ficino, Opera omnia 1537.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
AD MAGNANIMVM LAVRENTIVM. MEDICEM patriae seruatorem PROOEMIVM. AGNVS Cosmus Senatus consulto patriae pater, quo lempore concilium in Graecos atque Latinos sub Eugenio Pontifice Florentiae tractabatur, Philosophum graecum nomine Gemistum, cognomine Plethonem, quasi Platonem alterum de mysterijs Platonicis disputantem frequenter audiuit, è cuius ore seruenti sic afflatus est protinus, sic animatus, ut inde Academiam quandam alia mente conceperit, hanc oportuno primùm tempore pariturus. Deinde dum conceptum tantum magnus ille Medices quodammodo parturiret, me electißimi medici sui Ficini filium, adhuc puerum tanto operi destinauit: ad hoc ipsum dedicauit indies. Operam praeterea dedit, ut omnes non solum Platonis, sed etiam Fiocini libros graecos haberem. Post haec autem anno millesimo quadringentesimo sexagesimo tertio, quo ego trigesimum agebam aetatis annum, mihi Mercurium primò Termaximum, mox Platonem mandauit interpretandum. Mercurium paucis mensibus eo uiuente peregi. Platonem tunc etiam sum aggressus. Et si Plotinum quoque desiderabat, nullum ta men de hoc interpretando fecit uerbum, ne grauiore me pondere semel premere uideretur: Tanta erat uiri tanti erga suos clementia, in omnes tanta modestia: itaque nec ego quidem, quasi nec uates aggredi Plotinum aliquando cogitaui. Verum interea Cosmus, quod uiuens olim in terra reticuit, tandem expreßit, uel potius impreßit, ex alto Quo enim tempore Platonem Latinis dedi legendum, heroicus ille Cosmi animus heroicam loannis Pici Mirandulae mentem nescio quomodo instigauit, ut Florentiam, &ipse quasi nesciens quomodo, perueniret. Hic sanè quo anno Platonem aggressus fueram natus, deinde quo die &fermè, qua hora Platonem edidi Florentiam uenient, me statim post primam salutationem de Platone rogat. Huic equidem Pla to noster inquam, hodie liminibus nostris est egressus: Tunc ille &hoc ipso uehementer congratulatus est, &mox nescio quibus uerbis, ac ille nescit quibus ad Plotinum interpretandum me non adduxit quidem sed potius concitauit. Diuinitus profectò uidetur effectum, ui dum Plato, quasi renasceretur, natus Picus heros sub Saturno Aquarium poßidente: sub quo &ego similiter anno prius trigesimo natus fueram ac perueniens Florentiam, quo die Plato noster est editus, antiquum illud de Plotino herois Cosmi uotum mihi prorsus occultum, sed sibi caelitus inspiratum, idem &mihi mirabiliter inspirauerit.