Latin
1537.6 to 1537.8
Ficino, Opera omnia 1537.6-8
Unproofread scanNot analysed yet
Quoniam uerò nunc circa philosophandi officium diuinam attigimus prouidentiam, operaepretium fore uidetur, ut eam paulò latius prose quantur. Non est profectò putandum acuta, &quodammodo philosophica hominum ingenia unquam alia quadam esca, praeterquam philosophica ad perfectam religionem allici posse paulatim atque perduci. Acuta enim ingenia, plerumque soli se rationi con miriunt, cumque à religioso quodam philosopho hanc accipiunt, religionem subitò communem libenter admitiunt. Qua quidem imburi ad meliorem religionis speciem sub genere comprehensam facilius traducuntur. Itaque non absque diuina prouidentia uolente ui delicet omnes pro singulorum ingenio, ad se mirabiliter reuocare, factum est, ut pia quaedam philosophia quodam &apud Persas sub Zoroastre, et apud Aegyptios sub Mercurio nasceretur, utrobique sibimet consona: nutriretur deinde apud Thraces sub Orpheo atque Aglaophemo: adolesceret quoque mox sub Pythagora apud Graecos &: Italos tandem uero . i Diuo Platone consumaretur Athenis. Veterum autem Theologorum mos erat, diuina mysteria cum mathematicis numeris &figu ris, tum poeticis figmentis obtegere: ne temerè cuilibet communia forent. Plotinus tandem his Theologiam uelaminib. enudauit: primusque &solus, ut Porphyrius Proculusque testantur, arcana ueterum diuinitus penetrauit. Sed ob incredibitem cum uer borum breuuatem, tum sententiarum copiam, sensusque profunditatem, non translatione tantum linguae, sed commentarijs indiget. Nos ergo in Theologis superioribus apud Platonem atque Plotinum traducendis, &explanandis elaborauimus: ut hac Theologia in lucem prodeunte, &poetae desinant gesta mysteriaque pietatis impiè fabulis suis annumerare: &Peripatetici quamplurimi, id est, philosophi penè omnes amoueantur, non esse de religione saltem communi tanquam de anilibus fabulis sentiendum. Totus enim fermè terrarum orbis à Peripateticis occupatus in duas plurimum sectas diuisus est. Alexandrinam &Aueroicam Illi quidem intellectum nostrum esse mortalem existimant: hi uerò unicum esse contendunt: Vtríque religionem omnem funditus aequè tollunt: praesertim, quia diuinam circa homines prouidentiam negare uidentur, &utrobique à suo etiam Aristotele defe cisse: cuius mentem hodie pauci, praeter sublimen Picum complatonicum nostrum ea pietate, qua Theophrastus olim &Themistius, Porphyrius, Symplicius, Auicenna, &nuper Plethon interpretantur. Si quis autem putet tam diuulgatam impietatem, tamque acribus munitam ingenijs sola quadam simplici praedicatione fidei apud homines posse deleri, is à uero longius aberrare, palam reipsa proculdubio conuincetur: Maiore admodum sic opus est potestate.