Latin
1562.1 to 1562.4
Ficino, Opera omnia 1562.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. IIII. denique supra. Etaphysicae apud plerosque Peripateticos subiectum est ens ipsum, qua ratione ens sub ipsa eius apud illos amplissima notione, in qua sanè ad entia omnia est, tum à materia separata, LAtum materiae coniuncta, commune. Tametsi apud Platonicos metaphysicae subiectum lati us esse uidetur scilicet, aut ens atque non ens, aut ens saltem sibi comperenti habetudine praeditum, habitudine inquam tum ad id, quod est superius, tum ad id, quòd inferius ente. Superius quidem est ipsum unum atque bonum, quod entis principium est, &finis. Inferius autem forma quaelibet in ma teria transmutabilis ipsaque materia, sed forma haec est entis imago, materia uerò ipsius entis est um bra. Entia quidem uera Platonici nominant substantias: in quibus uel non est, uel non regnat procliuitas ad non esse, quod est entis oppositum, uel non est inquam sicuti in substantijs à materia separatis, uel etiam sphaerandis, uel non regnat inquam, sicut in mundi sphaeris, in quibus perfectio formae semper defectum materiae superat. Per haec omnia facultas progreditur meraphysica, quam Plato nominat dialecticam logica utentem, ut instrumenro. Logica enim circa dictiones, conceptus, propositiones, syllogismosque uersatur. Metaphysica uerò circa res ipsas logicis interea machinis utens. Metaphysici uerò officium est resoluere. diuidere, componere, definire, demonstrare, idque agen do per omnia entia progredi, praecipuè uerò ad incorporea, quoniam re uera sint entia: deinde ad ipsum unum horum principium atque finem, post haec processum entium contueri à summo ad imum, iterum per omnes gradus entium redeundo, demum redire ad summum, ibique quiescere. Inter haec autem, quo pacto Platonica diuisio fiat in tribus Plotini libris de generibus entis: Item in Parme nide sophista, Politico, Philebo cognoscere potes. Metaphysicus habet principia innata quidem in intellectu, sed in rationem edit in actum, &per regulas ueritatis redarguit sophismata, ac regulas logicae tenet. Cap. VI. Vintum libri caput docet, intellectum ipsum, qui semper existit in actu, similiterque scientiarum omnium principia possidet, haec rationi ad ipsum conuersae aliquando tradere: per quae fit animus metaphysicus. dum ratio intellectu formatur, &consummatur in ipsum. Praere.