Latin
1615.9 to 1615.10
Ficino, Opera omnia 1615.9-10
Unproofread scanNot analysed yet
Arietem signorum caput designauerunt propter louem Amonem, cuius in capite Arietis cornua prisci fingebant. Post Arietem mox Taurum effinxisse fe runt, quia tunc terra arabilis esset, aptaque culturę Geminos quia tunc germinando omnia germinantur. Cancrum nominauisse, quia inde Sol Cancri more regreditur. Leonem uerò, quia Sol ibi uehementissimè calefacit. Virginem, quia terrastunc exusta Solis ardoribus nihil pariat. Libram, quia Sol runc noctes diebus adaequat Scorpium, quoniam tunc aër primo frigore pungit. Sagittarium propter uehementioris iam frigoris uentorumque aculeos, caeteraque similiter. Quid ergo stultius quam certas anima lium naturas propriosque euentus hominibus sub hoc signo, uel illo nascentibus, aut agentibus attribuerereum nihil eiusmodi sit in coelo, sed longè diuersa ratione confictum? Non dabis igitur medicinam ascendente Tauro, uel Capricorno, quoniam cum haec animalia ruminent, potio uomitum concitabit. Quasi uerò capra ruminans fit in coelo, ac non potius Capricornus ibi sit fictus, quia Sol inde in morem Caprae incipiat rursus ascendere. Et post haec Aquarius atque Pisces, quia tunc uberiores pluuiae profunduntur, &tunc Pisces maximè generantur.