Latin
1618.9 to 1618.11
Ficino, Opera omnia 1618.9-11
Unproofread scanNot analysed yet
Cumque talis sit, &à nobis insuper remotissimus, parum admodum caloris afferre, humoris quoque non multum: quia praeter haec duo uis est in eo naturaliter contrahendi, sistendi, continendi, cogendi. Vnde quamuis exsiccet nunquam, sicut neque Luna, uidetur tamen quodammodo desiccare, dum in seipsum cogit humorem: sicut &Luna dum decrescit lumine, uel descendit. Difficile uerò Saturnum esse humidum negare possunt, ubi aiunt illum saepe pluuias augere, &fluxum alui citare: pestiferum uerò hunc appellare non licet: quippe cum prouidentia cuncta dispo nens sphaera tam ampla hunc honorauerit, proximumque uitalibus stellarum innumerabilium radijs esse uoluerit. Mitto quòd Theologi ueteres mentem ipsam attribuere Saturno, ipsique menti uitam primam aeternitatemque dicauerunt. Non ne cum hoc Astrologi ascendens computant uitae principium? Non ne primum conceptionis mensem Saturno commendant? nunquid à mortifero uitam auspicari decebat? Quid ergo? Primum ei mensem idcirco committunt, ut sicco frigore suo cogan semen, sistatque ne diffluat. Sistit profectò, cogitque non frigida potestate uel sicca, alioquin exordium uitae peteretur à contrario uitę, sed mira quadam contrahendi. &colligendi, &continendi uirtute. Multa enim sunt, quae lac aliosque liquores alia cogunt uirtute, quàm frigida. Itaque Saturnus non frigi ditate conglutinat, alioquin statim ab initio semen redderet generationi uitaeque prorsus ineptum: sed uirtute potius à circumferentia ad centrum omnia redigente: nec modò frigoris, sed more manus, &pugni: uel natura coaguli arctius comprimente, sicut &Mars uicissim ad circunferentiam à centro protendit.