Latin
1634.5 to 1634.6
Ficino, Opera omnia 1634.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
necessitate naturae praeterea seruientem. Animal uerò rationale intuitum motionis suae principium saepe ad certos motus sua quadam per se concepta notione &electione desinit, &quo magis incedit intelligentia, eò magis agentium ordine computatur, &à sapientibus segregatur. Vtraque uero animalia scilicet &rationem habentia, &carentia ratione, tanquam partes quaedam mundi ad decus mundi conducunt. Animalia rursus ita distingue: Animalia quidem coelestia atque aetherea sim pliciter agere potius quàm pati dicuntur: Bruta uerò minimum actionis habent, plurimum passionis. At aërij dęmones hominesque medium fermè inter actiones obtinent atque passionem. Ex tri bus his generibus, animalium animalis mundani decus officiumque expletur. Et summum quidem genus ita se habet in mundo, sicut in nobis intelligentia, medium uerò quemadmodum ratio, siue uniuersalis, siue particularis in nobis, infimum denique, siue quod infimum in nobis existit. Vbiqu autem in uniuerso superiores sphaerarum stellarumque animae, uniuersa praestantiora praebent, quàm animae earundem inferiores: dicunturque à Platone louis, id est, intelligentiae mundanae collegae.