Latin
Cap. XVI
Ficino, Opera omnia 1653
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XVI. CAputlibri ultimum quatuor de materia quaestiones mouet, &absoluit. circa alteritatem pri Suationemque &infinitum atque malum. Tu uerò inter haec nota alteritatem ipsam, siue diuersitatem esse communem ad formalia simul atque materiam. Vtrobíque enim est atque inter utraque. Materia igitur idem est quod alteritas, non quidem simpliciter, sed alteritas ab illis quae uerè sunt, iu est, rationibus idealibus longissimè distans. Quae si propterea dicitur quandoque non ens, quod ab ente primo longissimè disset. Interea ens quoddam dici potest, id est, aliquid à primo longissimè segregatum.