Latin
1653.9 to 1653.10
Ficino, Opera omnia 1653.9-10
Unproofread scanNot analysed yet
Siquid enim in hac ita suum ponas, ut non referatur ad aliud, hoc ipsum quod non erit ad finem, erit finis. Finis autem repugnat infinitati. Materiam igitur existimabimus infinitam, uon quidem definientes intrinsecus, sed ad rationem ipsam extrinsecus referentes, Ad rationem inquam (ut saepè diximus) idealem, &semifariam, &formalem. Cui quidem uelut fini, &finienti materiam opponimus, uelut ad finem, &indefinitam atque finiendem. Opponimus inquam, hoc illi, simplicissimum simplicissimo. Vnde rectè concludimus, sicut ratio ipsa non alia dote, sed seipsa ratio est, &finis, &forma: sic materiam non alio addito, sed natura sua esse prorsus indefinitam, quicquid enim addideris, erit finis, eamque definiet Soluuntur quatuor quaestiones de materia circa alteritatem, priuationem, infinitum malum.