Latin
1653.5 to 1653.8
Ficino, Opera omnia 1653.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Duę uero infinitates hic inductae, non conueniunt genere sub quo per differentias discrepent speciales. Atqui &utraque simplicissima est, &haec dum pendet ex illa, tum in referendo illam congruere cum ipsa uidetur, tum quia non est illa, neque ad formas similes instituta, differre nimium iudicatur ab illa, non quidem per differentiam sibi additam, imo seipsa, uel insuper, quia non ad similes nata est formas: sed hoc etiam est seipsa differre. Quoniam uerò potentia illa formabilis, &si ad ideas, quasi materia est, tamen in seipsa, &ad nostra censetur ut forma. Idcirco non adeò iudicatur indefinita, sicut materia corporum. Praesertim quia formabilis illa natu ra semper similiterque est ad actum formae redacta. Haec uerò redigitur paulatim: actusque disperdit. Fit quoque illic materia illa formalis. Hic uerò uicissim forma materialis euadit. Conditio igitur indefinita in hac reperitur magis quàm in illa. Conditio uerò termini ibi superat, hic necessario deficit, Proinde si compositum ex materia formaque consideres, dices hoc quodammodo infinitum, scilicet ratione materiae. Non tamen dices hoc infinitum, esse ipsam infinitatis naturam. Quae quidem dici tur esse ipsius infiniti, qua ratione est infinitum: hoc enim pertinet ad materiam. Cum uero hanc ipsam materiam, quasi seorsum considerans, dicit hoc infinitum, idem profectò est infinitum hoc, ipsaque infinitas, quam modo appellabamus ipsum infiniti esse, quatenus infinitum. Tu uerò cum de materia dicis, haec est ipsa natura infinitatis, siste huc usque gradum, neque addas, haec est ipsa infinitatis ratio Ratio enim siue formam significet, siue definitionem, ideoque &terminus non conuenit deformi, &indefinitae materiae. Item cum dicis, infinitum hoc &ipsum naturale infiniti esse, idem est, caue ne sub hoc essendi nomine intelligas aliquem indefinitae illius essentiae terminum, siue actum, siue modum. Tria enim haec ad rationem pertinent, id est, ad rationem idealem, &seminaria, &formalem atque formam. Nulla uerò eiusmodi ratio conuenit ipsius infiniti naturae. Quam si tu definire coneris, &frustra conabere. eam enim amittes definiendo, &cogeris duntaxat per habitudinem ad terminos, quos nondum habet, infinitudinem definsre, ubi infinitudo non tàm habet rationem ad se, &intrinsecus pertinentem, quàm extrinsecus ad aliaque spectantem quod quidem uerè est infinitum esse.