Latin
Cap. V
Ficino, Opera omnia 1667-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. V. Edarguit praeterea quòd dicebant, mundi fabrum animam, qua uiuit mundus ac mouetur, ex elementis mundi composuisse, quae corporea sit &irrationalis atque mortalis. Primò quidem nefas est, uniuersum habere animam nostram deteriorem: deinde animam componi ex elementis quasi posteriorem, quę tamen tanquam uirtus repugnantium compulatrix prior esse debet, &simplicior atque constantior. Denique natura ex elementis composita, neque quiequam efficit, nisi corporeum, neque reflectitur in seipsam. Deridet insuper, quòd se fore beatos purent, quando exemplari mundo fruan tur. Cùm tamen opificium hoc ad exemplar eiusmodi constitutum, detestari minimè uereantur: pręsertim cùm dicant, mundi fabrum tunc primum mundi exemplar excogitasse, quando ad deteriora se uertit. Addebant fabricauisse mundum, ad animas custodia coercendas, quod est frustra tentatum. Quòd uerò curam eiusmodi illum putabant habere de mundo. quaeritur, utrum curaret id anre mundum: an mundo iam facto, coeperit deinde curare? Si prius, frustra saltem curauit, ut diximus: sin autem post mundum, tunc forsan uel mundi dispositionem accepit ab ipsa mundi specie, hanc à materia segregando, aut ab animabus. Quòd si ab ipsa mundi specie ille percepit curandi conditionem, poterant &animae per se similiter percepisse: sin autem ab animabus, ridiculum dictu est, imò &utrunque ridiculum. Vbi uerò de coercendis dicitur animabus, opinio tangitur, quam &terigit Orige nes, quòd uidelicet spiritus omnes ab initio sint aequales, sed propter diuersos uoluntatis motus magis minusue cut conuersos ad Deum, aut diuertentes ab eo, tum spiritus uarios in se gradus acceperint, tum corpora mundi differentib. constituta sint gradib. tum denique spiritus alij alijs sint addicti corporibus, cuius opinionis error inde conuincitur, quòd tota dispositio mundi in ipsa graduum distinctione consistens, cuùm sit maximè formale finaleque, &optimum in uniuerso, meritò primum est in ipsa primi agentis intentione. Non igitur ex meritorum diuersitate contingit, praesertim quia si naturae rationales ab initio aequales erant, alia non dependebar ab alia. Casu igitur obtigit uariarum concursio uoluntatum: casu igitur ordo tum in spiritibus, tum in mundo deinde. Item cùm differen tiae speciales, &species in rebus quidem inferioribus naturales essentialesque sint, nefas dictu est, esse accidentales in superis Essent autem accidentales, si non fuissent ab initio, sed per liberos uoluntatum motus postea contigissent. Tametsi difficillimum est assignare, cur modis tam diuersis moti sint spiritus tam aequales. Qui certè si ante uoluntatum momenta erant multi, neque tamen per quantitatis diuisionem ita distincti: neque per ullum adhuc ibi accidens discrepantes. Ergo per formalia &essentialia quaedam inuicem differebant, quatenus aliquid erat in aliquo, quod non erat in alio.