Latin
1668.1 to 1668.4
Ficino, Opera omnia 1668.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Qualis distinctio sine graduum diuersitate esse non potest, cùm ad priuationem redigatur &formam. Ante igitur motionum uarietatem uarietas inerat naturalium. Sed de his oportunius alibi. Opifex mundi est primus intellectus per animam item tria sunt principia, bonum, mens, anima. Item primus intellectus, &primum intelligibile idem. VI. Cap. VEtus erat opinio, formas in materia resultare ex quadam impressione à formis effecta diuinis, dum materia influxum idearum, quasi speculi more repercutit: ideoque pro ueris idearum formis uerisimiles reportare, uel reddere, uel simulare. Itaque animas fallere à superno iam mundo prolapsas, donec poenitentia tandem affectae, ex hac quasi colonia, uel exilio in patriam reuertan tur. Veterem hanc sententiam usurpantes haeretici, eiusmodi passiones animę quibusdam substantiarum nominibus ineptè nimium obtegebant. Post haec obseruabis, antiquos inter Christianos, haereticos transcorporationem animarum à ueteribus accepisse: sed arbitror illos ex homine in hominem tantùm, siue terrenum, siue aërium, non autem in bestias animam hominis traduxisse. Sic enim &doctores Hebraeorum accepisse traduntur. Verba quoque de opificio mundi, hos Plorinus iudicat peruertisse: siquidem tanquam tres substantias, accipiunt tria uerba Timaei: quibus tamen tres eiusdem substantiae proprietates apud Plotinum significantur, uidelicet ut idem ipse Deus mun di faber excogitauer, id est, decreuerit, &naturaliter decernendo peregerit tot in mundo rerum spe cies, quod intellectus ipse situs in ipso suimet uiuente, id est, in sua essentia uiua contemplaretur ideas. Arhaeretici dicebant, ipsum uiuens esse ens ipsum intelligibile, primum omni superius intellectu. Qui uerò contemplatur ideas in ipso, esse primum formaliter intellectum. Qui autem excogitauit efficere, esse animam primam, &hanc consilio quodam facere, quamuis malo, postquam scilicet à supernis degenerauit. Plotinus autem idem esse intelligibile primum, intellectumque primum ita probabit. Primus intellectus cum perfecto intelligat modo, intimum habet intelligibile. Ipse igitur intelligitur à seipso, tanquam ipsemet intelligibile ipsum sit, sicut est intellectus. Item quòd primum perfectumque intelligibile est, profectò modo intelligendum est. Perfecta uerò ratione intelligitur, si intelligitur à seipso. Siue igitur intellectum spectes, mox intelligibile consequitur intimum, siue cer nas intelligibile, intellectus starim intimus comitatur.