Latin
1668.5 to 1668.7
Ficino, Opera omnia 1668.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Et meritò quoniam longè maior proportio est intelligibili ad intellectum, atque uicissim quàm uisibili sit ad uisum. Intellectus enim rem ipsam intelligendam penetrat, &diuidit, &definit: quòd circa sensibile nullus efficit sensus. Cùm igitur mi rifica sit inter ipsum intelligibile intellectumque proportio, meritò qua uia hucusque peruenit aliquid, ut summum intelligibile sit, eadem consequitur, ut summus sit intellectus, atque uicissim. Hunc ue rò Plotinus mundi artificem primum esse putat. neque tamen animam primam ab opificis munere uult excludi sed negat eam consilio mundum facere, &sollicitudine ducere, alioquin neque substantia mundani operis consistere, nec ordo perseuerare posset, si mobili quadam artificis actione, praesertim laboriosa fieret, atque moueretur. Multò magis insuper detestatur, quòd opificem animam dicant esse mentis expertem, &perturbationi subiectam, animabusque nostris deteriorem: cùm in hoc opificio nihil insipienter agatur, nihil appareat perturbatum. Proinde distribuit principiorum ordinem hunc in modum. Absolurissima Dei unitas uel simplicitas, cùm adeò superemineat omnia, ut neque similitudinem, neque respectum prorsus illum ad aliquid habeat. Ideoque nec prius hoc quam illud aspiciat, certè aut nihil efficit, aut omnia simul. Sed enim summa bonitas super omnia meritò mox efficit omnia: summa unitas statim efficit unum. Quòd igitur inde proximè manat, scilicet ab unitare, quae super omnia est, nimirum est unum omnia: unum scilicet ens, entia cuncta: hoc ipsum intelligibile est, quod est intelligibilia cuncta. Hic primus est intellectus, qui &omnis est intellectus, intellectus inquam absoluti, omnesque ideae. Hic mundus intelligibilis est ab uno super omnia genitus: unum omnia. Hinc nascitur anima prima iam unum &omnia, quodammodo uidelicet mobiliter intus explicans, quae primus stabiliter complectitur intellectus. Sequitur deinde mundus ex intellectu per animam, non tam unum &omnia, quàm ex omnibus unum: nempe &in mente, &in anima praecedit ipsa sua unitas multitudinem. At in mundo corporeo formarum unitas quodam.