Latin
1672.1 to 1672.3
Ficino, Opera omnia 1672.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XIX. atque est signum bonitatis. CEgrega si potes, à mundo dimensionem atque materiam: relinque caetera: sphaeram habebis intelligibilem, id est, animalem atque multiplicem. In qua quidem anima prima congruens uniuer Sso secundum uirtutem orbis amplior erit. Orbes subinde uelut uirture angustiores, reliquae per ordinem intellectuales animae, sic alia fermè potentia complectens aliam: sicut in his, quae uidentur. orbis alius amplectitur alium. Sed in animali mundo, quia nulla dimensio distrahit, quodli bet passim totum in toto quolibet reperitur. Est autem ibi motus atque circuitus, qualis intellectuali animae conuenit, dimensio uerò non actu quidem, sed potentia quadam actui proxima. Nam ex uirture animae protinus processura est corporis species, certam ab anima in materia exigens quantitatem atque figuram. Et quatenus se extendit potestas animae processoria, eatenus pro uiribus extenditur in corpore quantitas. Profectò si quis inspexerit intimam animae motionem, uidebit &forinalem ibi diuersitatem, &propter motum temporalem ab alio quodam actu in alium interuallum. In hac ergo diuersitate in hoc animalis circuitus interuallo incipiet iam dimensionem futuri corporis orbisque suspicari: sicut aliquis ex crebro quodam scintillae uibratu orbem continuum suspicatur. Est autem uniuersum illud sphaericum animarum ex intellectualibus quidem facultatibus stabile, quasi centris polisque quibusdam, ex sequentibus uerò potentijs mobile. Ex illius autem status motusque uigore fit mundus corporeus, &consistit atque mouetur. Ex cuius perspicua miraque pulchritudine decet naturalem ipsius &intimam bonitatem existimare atque ex his duob. pulchritudinem &bonitatem animae coniectare. Proinde ubi ait, daemones sentiri posse, atque esse pulcherrimos: intellige, sentiri quidem posse, quemadmodum in libro de Pulchritudine diximus: Pulcherrimos insuper esse, quos Magnus Basilius bonos nominat angelos habentes corpora partim ignea, partim aëria, lucidissima pulcherrimaque, sicut significauerit Dauid dicens, Angelos Dei ministros esse spiritus atque flammas.