Latin
1672.4 to 1672.6
Ficino, Opera omnia 1672.4-6
Unproofread scanNot analysed yet
Sic ergo putat Basilius Angelos commodius mutare locum, quiescere ministrare, ac sine fallacia sensibus se offerre. Eandem Psellius asserit Apostoli Pauli fuisse sententiam Hac itaque ratione siue daemones bonos, siue angelos nominare mauis, sunt in corporibus benefica numina. honore cultuque aliquo digna, ex Platonicorum sententia simul &Christianorum, contra sententiam Gnosticorum. Qui dum beneficia ex mundo numina tollunt, peruertunt ordinem uniuersi: &ea sibi adimunt media, per quae summis conciliari commodè possent. Summatim uerò quaecunque sunt extrinsecus re uera pulchra, sunt &naturaliter intus bona, siquidem ex intimae formae perfectione atque uictoria seminariae rationis super materiam peruenit externa formositas. At si deficit species intima, tunc res ipsa &diminuta est in melioribus, id est, intimis, &deficit à melioribus, id est, ab illis, quae sunt in gradu praestantiora: nec absolutè pulchra est, sed pulchritudine mutilata. Vnde Porphyrius daemones quorum animi sunt iniqui corpora quoque dicit habere deformia: quorum uerò probi sunt animi, corpora insuper esse formosa. Et Origenes ex luce ordineque coelestium argumentatur, spiritus illis inesse Deo propinquiores, lucidaeque intelligentiae compotes, atque unà cum Apostolo Paulo spiritus à Deo longè degenerantes corporibus ex aëre caliginòso concretis includit. Profectò si corpus dependet ex anima, nimirum talis quaedam corporis dispositio à tali quadam affectione animae prouenit, siue naturali, siue more naturae per habitum iam contracta, siue affectu &inclinatione propensius quandoque concepta. Praesertim quando corpori primordia dantur, &quandiu insuper incrementa.