Latin
Cap. II
Ficino, Opera omnia 1703
Unproofread scanNot analysed yet
Plures igitur in hoc ordinatores sub primo gubernata dispensant, uirtute legibusque primi: cuius tanquam potentissimi uirius &actio per omnes sub ipso gubernatores, atque ultra propria eorum munera se prorsus amplifi cat. Itaque sicut multa quae nobis fortuita sunt eadem gubernatoribus sunt prouisa, sic &nonnulla extra gubernatorum intentionem ueniunt, quae sunt ex prouidentia primi, cui nihil usquam acci dit improuisum: quippe cum ad perfectissimum &optimum intellectum consumatissima pertineat prouidentia: Ea uerò est quae nihil ignorat, nihil improuisum esse permitit. Omnino uerò casus inopinati nobis, qui ex diuersarum inter se causarum confluxu contingunt, siquidem ab aliqua cau sa ordinantur, non à casu quadam reguntur agentem tantum more naturae. Causa enim simpliciter naturalis cum per unam agat formam, determinatur ad unum, nequit igitur euentus inopinati causas plures inter se dispersas, nec ullum inuicem per se habentes ordinem ad unum effectum ipsa per se re digere, cohibere uerò multiformis in unum causas potest causa solà cognitionis munere fungens: quae multas in se concipiens formas, meritè &rerum multiformium est principium, &difformes causas in unum euentus alijs inopinati formam mirificè congregat. Hinc Proclus in Timaeo for tunam definiens, inquit non temerariam esse uel caecam, sed esse diuinam, uel daemonicam potestatem, in unum exitum diuulsas causas congregantem. Ideo Plato ubi in epistolis fortuitum quendam tractat euentum, post fortunae nomen subitò daemonis nomen adduxit. Itaque saepe daemones occul ta quadam persuasione hominem hunc hac uia, illum uerò illa in locum eundem mittunt, quo illic occurrentes sibi inuicem, aut tertio euentum pariant improuisum illis, superis uerò prouisum. Interdum quoque superi non tam diuersos ad unum aliquid sibi mouent, quam motis per se illis ad ali quid ipsi interim utuntur ad aliud, inopinatum quidem hominibus superis uerò prospectum. Pro inde siue moueant primum superi nostros animos, siue per se motis utantur, daemones quidem su periores ratione potissimum agunt in rationem persuadendo simpliciter atque tranquillè, inferiores autem imaginatione plurimum atque spiritu, in spiritum imaginationemque nostram perturbationes aliliquas suscitando, &utrique consequenter agunt uoluntatem. Deus autem directè agit in uoluntatem. Denique quomodocunque &undecunquam in casus inopinatos incidimus, uel prosperos, uel aduer sos contingentia nobis semper meritis nostris consentanea sunt, uel praesentibus, uel praeteritis, uel futuris, &conferunt nobis quidem quandoque uniuerso semper. Sic enim Deus uniuersi temperat harmoniam, ut siquis totum orbis spatium, &in eo singula, totumque tempus uno conspicere possit inruitu perspecturus sit unicuique iusta rependi: aliaque passim alijs ita sonare, ut toti potissimum omnia consonent. Quamuis singula sint in prouidentis Dei mente signata, tamen animus agit liberè Item uniuersum