Latin
Cap. III
Ficino, Opera omnia 1703-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. III. oportuit disparas gradus habere Enes effectorem ipsum, &exemplar mundi primum sicut numeratae sunt animae, numerata &corpora. Sic quales animae sint ab initio. similiter &qualia corpora: rursus quales animae quaeque se reddant, atque deinceps quales eis pro meritis rependendae sint sortes, cuncta igitur &quid agant &quomodo, &quid pariantur, &quomodo, in ipso prouidentiae ordine comprehenditur. Quod quidem humanus animus ita, uel ita moribus affectus progrediatur, in causa est quoniam ita coepit quandoque uel ita, quòd autem sic incoeperit causa est duntaxat, quia sic atque sic incipere potuit, at uero quòd utrunque potuerit, non potes in aliam resoluere causam Haec enim ipsius est natura scilicet uita libere mobilis atque rationalis. Si quis autem ulterius perquirat causam, cur anima sit ab initio talis non aliter erit ridiculus, quam si perquirat, cur anima ipsa sit anima, aut cur ignis ipse sit ignis Sanè cur ignis ascendat, penetret &dissoluat, causam assignabis, quoniam leuis sit, &subtilis &calidus. Sed perscrutari quare sit hoc ipsum, nihil aliud est, quam cur ignis sit ignis inquirere. Vna quaeque rerum species ab aeterno certis est intrinsecus terminis definita. Cunctę itaque species sic ab aeuo in seipsis determinatae nihil aliud esse uidentur, quàm certae quaedam determinationes, quibus intelligentia prima constat primum, &quasi partibus discernitur in seipsa, adeò ut mens ipsa sit defini tiones eiusmodi intellectuali necessitate naturę. Similis subinde in uegetali natura sequitur dispositio rerum: similis &in machina mundi ex causa non consultante quidem ac per consilium eligente: sed ita naturaliter in se affecta, ita naturaliter geminante. Dispositio eiusmodi specierum in natura est ipsa natura: in machine similiter est ipsa machina mundi. Quaerere igitur cur mundus tottamque disparibus rerum gradibus constet, est inquirere, quam ob causam mundus ipse sit mundus. Quemadmodum si quis quaerat, cur planta uitam habeat &non sensum, &radices habeat at que ramos: cur animal sensum habeat, nec rationemm: cur pedes atque caput: quare homo hu manam intelligentiam, non diuinam. Optare autem plantam quidem esse animal. &animal esse hominem: &hominem esse Deum, nihil aliud est, quàm Deum relinquere solum, mundumque destruere, perin de atque siquis pedem uelit esse manum, hanc oculum esse desideret: sic &singulatim membra disper det, &denique totum.