Latin
1746.5 to 1746.9
Ficino, Opera omnia 1746.5-9
Unproofread scanNot analysed yet
Nima mundi in ipsa idearum serie uniuersum hoc ab aeuo contemplata, una semel communi elegit electione totum mundi cursum, ita fore comprobans: interea natura uegetalis eius imago sibi subdita absque electione sic totum transigit mundi cursum: Singulae quoque sphaerarum stellarumque animae se similiter habent ad Deum atque mundum: &usque adeò cum anima mundi, tum uoluntate, tum natura consentiunt, or omnes in mundo actiones earum rectè possint animae mundanae actio nominari. Omnes ergo res corporeae sunt animalis mundani partes: Oes rerum naturalium actiones sunt animalis huius motus: Omnes reuolutiones mundanae sunt gestus, &quasi sermones eiusdem. Nihil uel in eo, uel ex eo est, aut fit fortuitum: ad rationes. n. omnia referuntur huic insitas seminales, uel altius exemplares. Singula igitur uel ordine proficiscuntur, uel statim rediguntur in ordinem. Sol mundi corpus admodum uitae naturalis habet atque affert, quam caeterae mundi partes. In hoc igitur nonnulli ipsam mundi animam posuerunt per radios eius, usquequaque diffusam: Virtutes rerum naturalium omnes primo sunt in seminalibus rationibus naturae communis. Hinc mox traducuntur in mundi sphęras, earumque figuras tàm uolubiles, quàm firmas. Hinc in rerum naturalium species, in quibus inde latent uires super elementa mirabiles, atque ex ipsis coeli figuris in figuras inferiores uires quoque miri ficè. Habent &uultum nostrorum figurae proprias quasdam alliciendi, uel deterrendi uirtutes, unde appareat uim propriam figuris non minus, quàm coloribus inesse posse. In Cap. XXXVI Cleut uegetalis uita nostra singulis membris, quamuis alijs aliter se impertit, uiresque articulis alias alijs mirabiles inserit: sic multoque excellentius una mundani anima omnes licet aliter alias uegeEtat mundi partes, atque ipsa innumerabilium mirabiliumque plena uirturum, quasi grauida tumensque exundat in torum: singula quidem. sed praecipuè superiora mundi membra uiribus ubique mirificis implens: quas necelementares uires aemulari ullo modo ualent, neque nos effari facilè possumus, Sunt aurem eiusmodi uires, quasi propriae propagines quaedam animae mundanae per corporis uniuersi membra diffusae, quas quidem uota supplicium operaque magorum conciliare sibi, &quass