Latin
LIBER SEXTVSJDE SENSV ET
Ficino, Opera omnia 1752-3
Unproofread scanNot analysed yet
rumque formas in se habere, non intelligimus has formas, tanquam accidentia quaedam iacere Ein anima, sicurliteras in tabella siue aliquando inscriptae sint, siue ingenitae. Nam animae di uinę natura, neque subit impressiones, neque rationes rerum quas habet ab initio, tàm diuersas habet ab ipsa sui natura, accidentia referant: sed ut alibi diximus, sicut sunt in anima naturales substantiae uires ratio, imaginatio, sensus, &potentiae uegetales, ita rerum quoque cognoscendarum rationes habet, quasi uires essentiales, quemadmodum &membrorum seminales possidet rationes. Quando igitur anima aliquid meditatur, seipsam ex naturali uirture in actum naturalem circa id ipsum educit. Quod si attentius diutiusque meditatur idem in hoc ipsum ualentius se conformat, idque est me minisse: hinc &facilius reminiscitur.