Latin
1785.1 to 1785.3
Ficino, Opera omnia 1785.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. VI. Ntelligere ibi speciem aliquam scilicet iustitiam, statum, motum, &reliqua nihil est aliud, quàm eiusmodi speciem declarare, uel definire, nisi definitio haec sit, circa rem aliquam à definitione quoquo modo distinctam, uacua quaedam definitio est, imò uerò definitio nulla. Denique unaquaeque species ibi est proprietas, actusque essentialis uigore quodam proprio existens atque micans. Emicatio eiusmodi inde pendens, &penes ipsam quidem extans, atque rati one quadam differentes ipsa eius intelligentia est. Si mundo corporeo materiam quidem extensam subtrahas, formas uerò rerum uarias in uiua unaque mundi forma conserues, uidebis formam unam omniformem, ibique formas cunctas in singulis unitissimas pariter atque distinctissimas, omnia in uno uiuente uiuentia. Cap. VII. ESt igitur uniuersum eiusmodi, tum natura, tum intellectualis anima, tum etiam intellectus, in quo species ut res uerae sint reuera distinctae, uerè intellectae ante machinationem intelligentiae, Eita distinctae sunt actu, quamuis unitae naturâ, sicut in igne lucere, micare, calere: omnes enim species ibi sunt actus. Cap. VIII. ESsentia uera est uis quaedam extra molem materialem in seipsa fundata per se uiuens intellectualisque maximè, quod animal intellectuase uocatur, ubi numeri omnes sunt ante actum inEtellectualem atque uitalem Sicut unum antecedit ens, ita numerus in ipso ente consistens antecedit entia, id est, speciales ideas. Et meritò se numerum, qui est in entibus numeratis extat numerus in suo fonte consistens: qui sanè causa est, per quam ens possit in entia specieque deriuari. IX. Cap. Er ipsum numerum qui est essentialis uirtus, &actus quidam discretiuus entis destinatum est, ens non sistere in uno graduum, sed entia plura ex uno profluere: rursumque quot "is ordinibus distributa: sed ille numerus ante entia quidem inuolutus in entibus: hic substantialis numerus est. Numerus in genere quantitatis, numeri huius est imago.