Latin
Cap. XI
Ficino, Opera omnia 1785-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XI. Eque uerò hic de ipso uno, quod est primo ente superius, propriè loquimur, sed de uno quod in ente primo naturaliter uigens, ante entium idearumque multitudinem suo quodam ordine regnat: in quo quidem uno sunt unitates omnes, atque ex eis numeri certi antecedentes, ideas, &de ideis pariter praedicabiles: imò uerò hoc ipsum entis unum ipsae pariter unitates existit. Natura igitur entis unitatibus his foecunda, quasi seminibus iam ideas parit, numeris deinceps eas minoribus maioribus de componens ue componens.