Latin
1785.4 to 1785.7
Ficino, Opera omnia 1785.4-7
Unproofread scanNot analysed yet
Entia quidem fundantur in numero, numerus in ente, ens in uno, ne protinus dissipetur. Natura primi entis quum unum, necessariò est prima sua origine multiplex, id est, numerosa. Per hos ergo numeros ita fermè ens se habet adentia, id est, ideas, sicut plerique tradunt, materiam per inchoationes formarum secum genitas se formas habere. Cap. ES se uerò numeros ante entia patet, quia si numerus ad entia deinceps iam posita consequatur, casu quodam contigerit numerosa distinctio entium atque ordo. Praeterea sicut omnia per aliud Eentia, ad ipsum per se ens referuntur: sic quodlibet per aliud unum ad ipsum reducitur per se unum: ipsum uerò per se unum non potest esse sub ente, alioquin esset necessario multiplex, scilicet ex natura entis, &addita proprietate compositum. Non igitur ipsum foret per se simpliciter unum Ens igitur est sub uno, similiter entia sub numero disponumrur:nam &super numerum, qui est in entibus exrat ipse per se existens ante entia numerus. Denique in ratione speciei uniuscuiusque formali necessariò includitur unitas atque numerus. Vnitas inquam, quoniam in primo sui signo species indistincta per unitatem est à seipsa, &distincta pariter à quolibet alio, numerus, inquam, quoniam species communem in se naturam habet cum proprietate coniunctam. Hinc sanè conijcimns, unitatem atque numerum omnes praecedere rerum species, quandoquidem formales omnium rationes in unitate numeroque consistunt. Quodcunque ens perceperis, siue sen sibile, siue quomodolibet intelligibile, uel ideam, de hoc singulatim praedicatur unuum, Vnum ergo quum communiter sit in singulis, nulli penitus est addictum: imò &super unum est in alio, id est, ente, atque in eius opposito, id est multitudine entium, profectò unum extra aliud &multitudinem per se existit.