Latin
Cap. X
Ficino, Opera omnia 180
Unproofread scanNot analysed yet
Non repugnabit unquam animus affectibus corporalibus, neque se uel in se reflectet, uel disiunctum à corporeis in corporeis compulabit, neque perse aliquid operabitur, si nullo modo extiterint per seipsum. Sed de hoc aliàs diximus &dicemus. cap. XI. Vndecima ratio. In omni corpore composito est harmonia. VNomni corpore ex multis composito est aliqua suarum partium harmonia, per quam conspiratione mutua concinunt. Itaque si harmonia ipsa sit anima, corpora quaelibet composita ea uiuent &coalescent. Dices forsitan animam esse quidem harmoniam Aid est, concinnitatem &consonantiam, sed non quamlibet harmoniam, uerum aliquam certo &proprio modo contemperatam, uides non eandem esse rationem animae atque con sonantiae, postquam non ex eo duntaxat quod res aliqua consonantia est, est etiam anima, sed ex eo quod certo modo disposita. Certum huiusmodi dispositionis modum concinnitas ipsa non ex sui natura haurit, quia esset in qualibet concinnitate. Igitur aliunde ab extrinseco ne principio? Imò uerò. Caeterum extrinsecum istud non sufficit. Non enim mouet &temperat assiduè &naturaliter harmoniam, quod extra ipsam est. Latet igitur in humorum consonantia uis quaedam praestantior corporalis consonantiae temn peratrix, quae in uluentium corporibus suo modo humores contemperans, ipsorum concinnitatem reddit certam, &ab alijs corporibus differentem, quae propria consonantia uitalis harmonia est, à uiuifico spiritu interius latente progenita. Duodecima ratio. Harmonia intelligitur aut compositio ipsa membrorum, aut XII. aliqua compositionis ratio. Cap. Vando animam esse consonantiam asserit aliquis, duo quędam posse illum ar