Latin
Cap. II
Ficino, Opera omnia 194.8
Unproofread scanNot analysed yet
Si forma quaedam talis, essentiae talis, imago in nostra mente spar gatur in partes, tunc partes illae aut ita se habent ut nulla illarum essentiam ipsam respici at, aut alia respiciat quidem, sed non alia, aut omnes. Si primum detur, tunc forma illa to ta essentiam nullo modo respiciet, cum nullus sit respectus in partibus. Sicut enim tota forma constat ex partibus, si totius respectus ex partium respectibus congregatur. Quòd si nullae nullo pacto essentiam aspicit, non erit eius imago, neque ad eius intelligentiam conferet.