Latin
Cap. VI
Ficino, Opera omnia 319-4
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. VI. TON solum uerò rerum naturalium ordo demonstrat eandem esse animam, quae in homine speculatur, &sentit, ut in superioribus declarauimus, uerùm etiam sapientum sententiae, atque operationis humanae. Omnes philosophantes in hac sententia consenserunt, hominem esse speciem quandam rerum, cuius differentia propria, per quam à brutis differat, sit ipsum rationale. Oportet autem differentiam propriam ab intrinseca rei forma semper accipere. Nihil enim ab alio differt secundum speciem, nisi per naturam interiorem. Non sumitur autem rationale ab anima solùm cogitatrice, quia in ea est ratio duntaxat particularis: homo autem ad commune bonum decunsque dictis factisque rationaliter operatur. Eius igitur differentia ab uniuersali sumitur ratione, haec autem in mente est. Mens igitur forma illa est, per quam quisque nostrum in humana specie collocatur. Si autem fuerit secundum esse ab homine separata, ex ipsa &homine hoc species una non fieret, atque homo propter interiorem carnem carneus proprius diceretur, quàm propter rationem exteriorem rationalis. Neque dicat Auerrois hominem esse aliquid congregatum ex animali cogitatiuo ac mente, totumque ipsum propter alteram eius partem rationale cognominari, sicut corpus simum, quia simus est nasus. Primò enim nasus corpori continuus est, mens autem cogitationi nequaquam. Deinde mens huiusmodi species quaedam est seorsum ab animali cogitatiuo, &hoc animal est species per se àmente seorsum. Non transit autem de specie in speciem separatam differentiae cognomentum.