Latin
Cap. VI
Ficino, Opera omnia 340
Unproofread scanNot analysed yet
Et sicut non dicitur apud Auerroem mens cogitatiua &sensualis propter cogitatricem animam, cui propinquat, sic neque cogitatrix anima dicetur rationalis, siue intellectualis propter mentem. Neque rursus transibit cognomentum differentiae in tertium aliquod, quod ex illis efficiatur. Vna enim differentia unam quandam exigit speciem, atque contrà. Illa uerò unam speciem non conficiunt, quia neque in unam essentiam, neque in unum esse congrediuntur. Omninò autem ridiculum est, hominem accipere differentiam, per quam est homo, à men te unica, &separata. Sic enim singulae personae unus homo erunt, animalia multa, &natura speciei remanebit uniuersalis, natura generis iam facta particulari. Neque minus ridiculum est, humanam speciem in eo cumulo collocare, quia sicut non erit simpliciter unum, sic non erit (ut ita loquar) ens simpliciter, neque substantialis aliqua rerum species, sed contingens aceruus, eò maxime, quia ex duabus rebus, quae per se secundum perfectam speciem actu existunt, non fit unum per se uerum, sed falsum unum, &id quidem alio uinciente. Non enim in alterius se gremium iacit, quod per se omninò existere potest, neque admittit naturaliter intra se alterum, quod sibi ipsum sufficit. Imò uerò cùm res quaeque per actus suos inuicem distinguantur, ideoque actus sit separationis principium, quae actu existunt, aduersantur coniunctioni. Mens uerò &animal actu subsistunt utraque, neque possunt ab alio compulari, ut in sequentibus ostendemus. Esse autem rationem uniuersalem in anima, qua sentimus, &uiuimus, proptetque illam nos rationales cognominari, docet in libro de Moribus Aristoteles. In primo libro inquit, mentem esse in anima, sicut est in oculo uisus. Partes item animae duas esse, ratione carentem, &rationalem. Primam distinguit in duas, in nutritiuam partem, quae nunquam obtemperat rationi, &sensitiuam, quae quandoque obtemperat. Alteram pariter diuidit in actiuam rationem, &speculatricem. Virtutes morales ponit in uoluntate, &appetitu rationi obediente, principia uirtutum moralium in actiua ratione, uirtutes speculatiuas in ratione speculatrice. Idem facit in sexto, ubi etiam asserit rationalem uim esse hu manae animę partem, atque hanc duo agere, scilicet cognoscere, &gubernare humana per prudentiam, atque artem, &naturalia diuinaque per sapientiam contemplari, quae intelligentia &scientia continetur. In Problematum libro inquit: Natura parens, &author omnium, instrumenta nobis duo inseruit, quorum opera pro instrumentis extraneis uti ualemus. Manum, inquam, corpori dedit, animo mentem. Est enim mens quoque rebus à natura nobis impertitis annumeranda, uicem sanè gerens instrumenti. Haec ibi. Ratio secunda, quia homo intelligit.