Latin
470.1 to 470.3
Ficino, Opera omnia 470.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
Quod sanè Plato in epistola ad Siracusano tetigisse uidetur, ex diuturno animae nostrae cum diuinitate commertio, subito tandem illinc uelut ab igne scintillante, lumen effulget in anima, seque ipsum iam alit. Proprieu rò loqui uidetur Apostolus ubi dicit, per Spiritum sanctum, quasi afflare Deo ign nobis amatorius accendatur. Omnino uerò firmitatem spei argumento duplici comprobat. In praesentia quidem ex ipso Spiritus sancti dono. In sequentibus autem ex mor te Christi. Charitatem interea tangit utranque, &qua nos Deus amat, &qua nos amamus Deum, utranque uerò charitatem per sanctum Spititum uoluntatibus nostris inustam esse censet. Nos autem, ut cum Thoma nostro loquamur, sic exponimus. Spiritum sanctum, qui est amor patris &filij, dari nobis, est nos ad participationem amoris illius adduci, qui sanè ipse Spiritus sanctus existit, qua quidem participatione ipsi Dei amatores efficimur. Iam uerò ex hoc quòd in ipsum amamus argumentum habemus, quòd ipse nos amet. Non quasi nos primo dileximus Deum, sed quoniam ipse prior nos dilexit. Quod maior loannis declarat epistola. Dicitur autem charitas, qua Deus nos amat, in cordibus nostris effusa, quoniam in nobis late diffundit. Ex uttaque autem horum uerborum intelligentia concluditur idem, spem uidelicet eiusmodi nunquam falli. Nam &quia Deus nos diligit, seipsum non negabit, &quia nos Deum diligimus, sperare facilè possumus eum nobis aeternabona daturum. Cur nam Christus cum adhuc infirmi essemus, tempore oportuno pro impijs mor"tuus est? uix profecto pro iusto quis moriatur. Iam uerò pro bono forsitan quis audeQuod Latinè legitur secundum tempus, intelligiturque à plerisque triduum il "at mori.) lud, quod Christi corpus latuit in sepulchro, mihi quidem non admodum placet, sicuti nec Athanasio linguae Graecae doctissimo. Quod enim Paulus ponit καιρὸν, non significat simpliciter ipsum tempus (id enim χρονὸς Graecè dicitur) sed tempus duntaxat signifi cat oportunum &occasionem propriè tempestiuam oportunitatemque designat. Praete rea cum uelit Paulus ingentem Christi in nos exprimere charitatem, non id quidem exprimit: si dixerit ad breue tempus pro nobis expertus est mortem.