Latin
50.1 to 50.4
Ficino, Opera omnia 50.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Rationis autem resurrectionis in Theologia illa nostra, quam in agro Regniano apd Achatem nostrum loannem Chaualcantem composuimus adduximus, ubi etiam adiunximus Zoroastrem, &Mercurium, &Platonem, resurrectionem cor porum praedixisse Hebręorum uerò Prophetas plures hanc pręnunciasse nemini dubium est. Esaias: Videbit semen longaeuum. Dauid: Ponam in seculum sęculi semen eius. In duob. his uaticinijs Christus promittitur spiritale semen, non corporale, similiter sacerdotium, ®num spiritale, quando dicitur apud Dauidem. Tu es sacerdos in aeternum secundum ordine Melchisedech, &ponam thro num eius sicut dies coeli. Rursus, sedes tua Deus in seculum seculi, uirga directionis uirga regni tui. Et paulò pòst subiungit etiam quod pertinet ad Messiae nomen dicens: Vnxit te Deus, Deus iuus oleo laetitię prae consortib. tuis Ipse enim excellentius omnib. regib. un ctus, sacratusque est, scilicet quia à Deo, &in aeternum. Meritò autem suprà dixerat, eum esse sa cerdotem secundum ordinem Melchisedech. Hic . n. Melchisedech in sacris uoluminib. sacerdos fuisse Dei summi refertur, sed qui non oleo communi perunctus sit, neque qui ex successione generis susceperit sacerdotium, sicuti apd Hebręos fieri mos erat. Ideo secundum ordinem illius Christi sacerdos futurus praedicitur, qui non olei liquore, sed uirtute coelestis spiritus consecretur. Natham quoque iussus est à Deo praedicere Dauidi regi de ipso Messia ex eius stirpe nascituro, talia quidem uerba cum impleti fuerint dies tui, dormies cum Patrib. tuis, &suscitabo semem tuum ponst te, quod erit de uentre tuo. Hînc ergo, qui post Dauidis mortem nascitur, Salomon esse non potest, imò est Messias rex ęternus, non teporalis ut Salomon, &qui non tempora le Salomon, sed aeternum Deo templum aedificat. Loquitur enim sic Deus ad Natham: Et reparabo regnum eius, hic aedificabit mihi domum nomini meo, &dirigam thronum eius usque in aeternum, ego ero illi in patrem, &ipse erit mihi in filium, scilicet quia Messias Dei filius magis est quam Dauidis, &paulò ponst addit: Et regnum eius erit usque in aeternum coram me, scilicet quia in spiritalib. bonis non corporalib. Ideo subiungit. Et thronus eius erit erectus usque in ęternum.