Latin
666.1 to 666.4
Ficino, Opera omnia 666.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Scio equidem in te uno, imò te unum esse, quicquid usquam desideramus, si placet bonum hoc nobis, si placet bonum illud non quia hoc uidelicet aut illud, sed quia bonum profecto bonitatis cupimus in singulis qualitatem, si salutaris liquor per singula ubique diffusus ex unico bonitatis fonte manat, qui in seipso uiget, exuberans super singula proculdubio bonitatis ipsius fontem bibere exoptamus, o fons perennis bonorum omnium, te, te sitimus ubique. Ideoque non extinguit sitim bonum hoc nobis aut illud, neque rursus hoc simul atque illud, quatenus rectè uaticinamur esse bonum ipsum super bonum hoc &bonum illud. Tu ergo Deus noster, tu solus sitim hanc extingues ardentem, tu inquam omnis boni bonum, ne frustra tuos omnes tamdiu tantum sitire compuleris, ô mens prima procul ab omni dementia, ô sapientia prima sine ulla insipientia, quam nihil latet eorum quae efficis sapienter. Quae nihil contemnis eorum quae benefica efficis uo luntate, efficis autem omnia. Nunquid minima quaeque terrenorum curas? omnino, quę ipsa te non curant. Nunquid curas minima, haec &pascis &imples? Nos uerò despicis solos, qui soli in terris, tuam non despicimus maiestatem. Nos inquam solos inquietos semper errare permittis, qui soli in te solo quiescere posse considimus? Absit à summa beneficentia ingratitudo malefica. Absit à summa ueritate deceptio. Decipis nos nimirum, decipis heu miseros, si tuis aculeis saucios compellis tibi anxie suspirare quotidie, neque sanas unquam, si iubes temporalia pro te colendo relinquere, neque pro temporalibus aeterna retribuis, si sedulos hos tui cultores miseriorem in terris, quam bruta uitam agere statuisti, neque uitam eis in posterum seruas beatiorem. Seruas autem nobis eam ut assiduè speramus omnes, ô mundi seruator, ô salus humani generis unica, unicumque refugium, quo cum omne homini bonum, sine quo nihil bonum.