Latin
666.5 to 666.7
Ficino, Opera omnia 666.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Nempe quae admodum clara intelligentiatua &charitas ardens intelligentiam, et uoluntatem nostram ad te inspiciendum amandumque illuminat accenditque, &format in ipsam, &unit ipsi, sic aeterna uita tua, uitam nostram perpetuò in ipsa uiuificat. Et quibus tributa est intelligentia immortalium, capax uoluntasque mortalibus imperans, multò prius magisque uita conue nit immortalis. Cuius quadem uirtute aeternitati coniuncta, seiuncta à temporis passionibus tàm mens aeterna capit, quàm eius affectus temporalibus dominatur. Sic enim &quisque animi actus modo suo attingit aeternitatem uoluntas uolendo, intelligentia intelli gendo, uita uiuendo. Et aeternitas ipsa quae posterioribus actibus animae se communicat, priori iam actui qualis uita est seipsam communicauit. Facies ergo nos quandoque pater optime, tùm haereditario iure, tum munere, tuae beatitudinis compotes. Fac oramus participes insuper in praesentia, fac &istud, si placet, fac oramus. Quod si nondum placet istud quia nondum meremur, praesta saltem ne aut fallacibus mundi huius irretiamur il lecebris aut minis, &ictibus succumbamus. Miserere nostri pater indulgentissime, filiorum miserere tuorum, foue tuos, &recrea quos creasti, ex te enim solo nati sumus, quando tu solus intellectum affectumque nostrum integra ueritare tua, &bonitate potes implere. Ergo filiorum miserere tuorum procul à coelesti patria in hac sylua plena miserijs exulantium. Miserere tuorum quaesumus. tibi passim diebus &noctibus tanquam pa tri &patriae suspirantium, ubi patria, ibi quies, ibi uerum bonum, ubi exilium ibi inquietudo, ibi falsum bonum, ibi uerum malum. Nos uerò tunc solum in uita parumper, &à malis semoti uiuere, &boni aliquid ueri quietisque degustare nobis ipsi uidemur, cum tibi parumper, uel mentis intentione, uel affectu pietantis haeremus. Abige igitur à nobis, pa ter alme, longè quicquid nos à te longe seiungit, diffidentiam, desperationem, repiditatem. Da rursus quae tibi nos iungant, alme pater, fidem ueram, spem firmam, ardentissimam charitatem.