Latin
§ II. Nihil esse quod hujus Chronici auctoritatem enervare queat
Flavius Lucius Dexter, Chronicum [Apologia Ad Lectorem] 2.2
Unproofread scanNot analysed yet
Primo objicitur, opus non correspondere auctori, nam Dextrum oportuit Chroiiicon suum absolvisse ante Theodosii annum, seu 393 a nato Domino, utpote cum ipsius meminerit D. Hieronymus in lib. de Scriptor. Eccles. eo anno elaborato, ut ex ipso constat: et tamen codex nunc evulgatus usque ad anuum Dom. 430 historiam protrahit; immo in calce ipsius dicitur scriptus ann. 440, incipiente auctoris aetate decrepita. Insuper incredibile videtur, idcirco Orosio dicatum, quia ad manus Hieronymi pervenire non potuit, quod forsan desumptum fuit ex illo ipsius S. Doctoris, Fertur ad me omnimodam Historiam texuisse, quam necdum legi:et tamen ab anno 395 quo Hieronymus id dixit, 27 adhuc supervixit annos (seu etiam plures aliquot), cum obierit anno Domini 420, ut communis fert opinio, vel 426, ut hoc in Dextro asservatur Quis vero credat, tot annorum spatio Dextri Historiam ad manus Hieronymi non pervenisse? Accedit quod asseritur Dexter praefectus fuisse praetorio, in quo tamen (aiunt) duo Dextri confunduntur: is enim qui librum scripsit, eo munero functus non fuit, sed cui liber de Script. Eccles. dicatus est; et alter Hispanus fuit, utpote Barcinone natus, alter Romanus, utpote ad quem Hieronymus in prooemio inquit: Itaque Dominum Jesum Christum precor, ut quod Cicero tuus, qui in arce Romanae stetit eloquentiae, non est facere dedignatus in Bruto, oratorum Latinae linguae texens catalogum, id ego in Ecclesiae illius Scriptoribus enumerandis digne cohortatione tua impleam. Eo siquidem Dextro dicitur Cicero suus, quod ambo Romani essent.