Latin
CAP. XVIII
Fortunio Liceti, De monstris 109
Unproofread scanNot analysed yet
Quin &arborum variarum partes decorticatae, ac invicem ligatae coëunt in unum corpus glutine succi alimentaris ad eas partes ab utraque arbore defluentis. Nec tamen obest Cardani oppositio de mulieribus, quae saepè casu magis colliduntur, quàm illa Moguntina, in quibus tamen gemini non una coëunt; siquidem in primis haud probat vir egregius gravidas geminos utero gestantes vehementius collisas geminos compulatos non peperisse. Deinde verò constituimus hoc ideò inter monstra nobis connumerari, quia rarò contingit &quò rariùs accidit eò magis monstri naturam obtinere: sat nobis est caussam attulisse, à qua talis effectus proficisci valeat: Immò verò caussam monstrorum indeterminatam, &raram necesse est esse. Deinceps autem gemelli non semper eamdem servant in utero positionem, ut ex concussu materni corporis conglutinari valeant in monstrum. Denique negamus viro subtili caussam conjunctionis gemel lorum in monstrosam formam esse non posse ventris, &dorsi materni collisionem, non autem capitis; nam simul cum capitis violenta, &vehementi collisione totum corpus, &quae in materno corpore continentur gemellorum corpuscula invicem validè concuti necesse est; ac magis in collisione capitis, quàm ventris, aut dorsi; quia capitis dura substantia minimè cedens, sed ictui resistens, violonter percussa retrocedit; secumque retrahit corpus universum; at venter &dorsum ob mollitiem cedens ictui collisionem perpeti potest etiam vehementem, corpore reliquo quiescente, nec agitatis in utero gemellis.