Latin
93
Fortunio Liceti, De monstris 93
Unproofread scanNot analysed yet
homines, multò plura, vel multò majora quaedam tantummodo membra obtinentes quàm unius individui perfecti natura postulet, &reliquarum corporis partium proportio requirat; sic monstrum excedens Cardani btestimonio in Daphne urbe regionis Antiochiae Constantii tempore natum est; infans fuit enim ore duplici, duobus dentibus, quaternis oculis, duabus exiguis auribus, barbaque praeditus: sic in Britannia eidem ortus est infans, cujus genitalia genitalibus inserta erant, crura commista, ut in duo redirent; cetera duorum, caput, brachia, venter, aequè ex adverso positi: sic puer biceps; mulier bifrons; sic omnes illi, quorum exempla quamplurima dudum retulimus: quibus ex D. Augustino, à Paraei quoque observatione, adjicimus suo tempore natum in Oriente infantem, qui à ventre sursum duplicia omnia membra obtinebat, deorsum verò simplicia: duo namque habuisse capita, quatuor oculos, pectus duplex, manus quatuor; cetera reliquorum infantium similem extitisse, &aliquamdiu vixisse. Quum autem hujusmodi monstrorum excedentium, plures caussae naturales esse valeant; inter eas primum locum Phantasiae dabimus; quae monstris mutilis efficiendis ineptae nuperrimè visa est: Neque verò potest Phantasia omnia excedentium monstrorum genera procreare: sed ea tantummodo, in quibus sunt geminatae partes, quae tamen simul junctae membrum non efficiant majus quam deceat proportionem ceterarum partium unius integri foetus: siquidem phantasia ut materiam imminuere, sic neque illam potest adaugere: quum autem valeat formam accidentalem partibus indere ad libitum: iam poterit cum virtute discretrice, ordinatrice, ac formatrice partium foetus operans ministerio spirituum bifrontem foetum more Jani constituere, ut propterea scitissimè feminam illam bifrontem Bavariae Principes ostiatim victum sibi quaeritantem dato viatico à finibus abire jusserint, ne illius conspectu gravidae mulieres consimilia monstra parerent.