Latin
PROPOSITIO 79
Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II 152
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO 79. Omnis rationalis quantitas diuisa in residuum, exhibet in quo tiente binomium, cuius nomina incommensurabilia sunt &proportionalia ipsius residui nominibus. Sicut praecedens per 762 praemissam, ita praesens per 772 demonstratur. PROPOSITIO 8OBinomia, quarum radices habent inuicem proportionalia &commensurabilia nomina, sortiuntur quoque proportionalia in5 ter se &commensurabilia nomina. Sint, exempli gratia, ab c. d e f. binomia tertia, quorum maiora membra a b. de. minora verò bc. ef. deinde sumantur horum binomiorum radices. sitque ipsius a b c. radix ghk &ipsius de f. radix Imn. per 572 huius eruntque per eandem ghk. Imn. bimedialia secunda: Sint ergo talium bimedialium membra, maiora quidem gh. Im. minora verò hk. mn. Et supponatur vt gh. ipsi Im. Atque hk. ipsi mn. comparatum, proportionalia sint &commensurabilia. Dico hinc, quòd &binomiorum ab c. def. ipsum membrum a b. ipsi de. atque ipsum bc. ipsi ef. comparatum, proportionalia sunt &commensurabilia; quod sic ostenditur. Quoniam quantitas gk. In. habent membra commensurabilia, &proportionalia, majus maiori, &minus minori, erunt comunctim &totum toti proportionalia, &per quadragesimam octauam huius, commensurabilia. Igitur, per quinquagesimam secundam huius, ipsorum gh. In. quadrata, scilicet, a c. df. erunt sicut numerus quadratus ad numerum quadratum inter se, &ideo commensurabilia: &idcirco per sexagesimamquartam huius, habebunt membra inuicem proportionalia &commensurabilia, scilicet a b. ipsi de. atque Dc. ipsi ef. quod est propositum. Similiter in cęteris binonomiis, &eorum radicibus constabit id, quòd demonstrandum proponitur.