Latin
PROPOSITIO 79
Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II 153
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO 8I. Residua, quorum radices habent inuicem proportionalia &conmensurabilia nomina, sortiuntur etiam proportionalia inter se et commensurabilia nomina. Quod in praecedenti de binomijs eorumque radicibus, quae sunt bimembres quantitates, ostensum fuit: hic similiter penitus demonstrabitur de residuis, eorumque radicibus, quae sunt Residuales quantitates. Quandoquidem eadem sunt Residualium, quae Bimembrium nomina; quae coniuncta, bimembres; ablata vero minus à maiori residuales quantitates faciunt.