Latin
PROPOSITIO 82
Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II 153-2
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO 82. Omnis irrationalis bimembris quantitas multiplicans residualem quantitatem eorundem, siue proportionalium &commensurabilium nominum, producit quantitatem potentia rationalem, &quandoque rationalem. Sunto, gratia exempli, a. bimediale secundum: &b. residuum mediale secundum eorundem, siue proportionalium &commensurabilium inuicem membrorum: multiplicet autem ipsa a. ipsum b. &producatc. Aio, quòd c. est potentialiter rationalis, siue quandoque simpliciter rationalis. Quod sic patet. Sit ipsius a. quadratum d. &ipsius b. quadratum e. Eritque per 582 huius, d. binomium tertium. Atque e. residuum tertium per 612 fiat: ergo ex d. in e. quantitas f. Et quoniam a b. habent per hyp. proportionalia &commensurabilia inuicem nomina: iam eorum quadrata d e. per pręcedentem &antepraemissam habebunt inter se proportionalia &commensurabilia nomina. Quamobrem, per 742, vel 752 huius, d. binomium multiplicans e. binomium, producit quantitatem rationalem. Igitur f. rationalis est, &ideo c. quae per corollarium 118. huius, est radix ipsius s. potentialiter rationalis est. Et si f. fuerit quadratus numerus, tunc &c. magnitudine rationalis erit. quod fuit demonstrandum. Similiter idipsum de quauis bimembri quantitate, suaque residuali osten detur sicut propoponitur.