Latin
PROPOSITIO 82
Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II 154
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSIDIO 832 Si binomium secetur per Residuum proportionalium &commensurabilium nominam, proueniet ex diuisione Binomium primum. Esto a. residuum. b verò binomium: quorum nomina nominibus proportionalia &commensurabilia, majus maiori, &minus minori. Secetur autem b. in ipsum a. &proueniat c. Aio, quòd c. binomium primum erit. Ponatur enim d. binomium, cuius nomina ipsius a. residui nominibus, singula singulis sint aequalia: &ex d. in a. proueniat e. eritque per septuagesimamquartam harum, e. rationalis. Item ex d. in b. fiat f. eritque, per septuagesimam praemissam f. binomium primum: quandoquidem db. sunt binomia inuicem commensurabilia. Cumque per primam sexti, sicut a. ad b. sic e. ad f. Iam idcirco, si secetur f. in e. proueniat c. quae proueniebat ex diuisione ipsius b. in a. Verùm e. rationalis fuit, atque f. binomium primum: igitur &c. per sexagesimamquintam huius, binomium primum erit. quod erat demonstrandum.