Latin
PROPOSITIOSA
Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II 154-2
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIOSA. Si residuum secetur per binomium proportionalium &commensurabilium nominum, proueniet ex diuisione residuum primum. Haec praesens ostenditur similiter per eadem, sicut pręmissa: sed vbi in pręmissa ponitur residuum, hic po natur binomium, &è contrario: &pro 702 citetur 712, quae loquitur de residualibus. Quibus exceptis descriptio est eadem. PROPOSITIO 85 Si quaelihet bimembris quantitas secetur per residualem quantitatem proportionalium &commensurabilium nominum, proueniat ex diuisione tali Binomium. Exempli gratia, sit a. Residuum mediale secundum atque b. bimediale secundum proportio nalium inuicem, &commensurabilium membrorum. Deinde secetur b. in ipsum a. &proueniat c. Aio, quòd c. binomium erit. Sunto enim ipsorum a b. quadrata de. eritque per 613 d. residuum tertium, &per 582e. binomium tertium: per 80' &&8 1an pręmissas proportionalium &commen surabilium nominum. Itaque secetur e. in d. &proueniat f. eritque per antepremissam f. binomium primum. Sed per corollar.