Latin
CARPTIM COLLECTAE
Francesco Maurolico, Opuscula mathematica 149
Unproofread scanNot analysed yet
Verùm postularet ratio, vt sicut punctum continuorum, vnitas numerorum, aequalitas proportionum est basis &principium; ita &vnisonus sit consonantiarum exordium Musicas voces semper esse in ratione numerorum, &commensurabiles. Nam incommensurabilitas non recipit consonantiam, nec vocis scitum terminum, cùm sit ignota. Optimas consonantias in multiplicibus &simplicioribus proportionibus consistere Neruum non aliter tremere, quàm secundùm tenorem proprium, posse: vnde aer per neruum tremefactus, vicissim non alij, quam vnisono neruo communicat tremorem Tropos, vel modos octo, esse totidem interuallorum diapason species, secundùm diuersa exordia sumptas. Eos autem esse Dorium, Hypodorium. Phrygium, Hypophrygium. Lydium, Hypolydium. Mixolydium, Hypomixolydium. Vocales differentias, secundùm graue &acutum Aristoxenus in qualitate, Pythagoras &Ptolemaeus in quantitate ponebant. Et vtrique verum dicere, meo iudicio, posse videntur. Quid enim obstat, qualitatem per quantitatis gradus intendi ac remitti? Nonne Physici rerum frigiditatem aut calorem quantitatiuis (vt sic dicam) terminis metiuntur? Licebit ergo &musicis, has vocum qualitates (quando à corporibus, quorum ex motu generantur, ortum habent) proportionalibus determinare numeris. u uo tr Gue u TECIOu Hactenus summam Boëtianae Musicae exarauimus.