Latin
112.5 to 112.7
Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 112.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Ductûs intestinalis nec vola nec vestigium reliquum, mihi saltem conspectum Avis haec Animalium mortuorum cadaveribus vesci amat cùm jam putrescere incipiunt: nec Animalium tantùm cadaveribus vescitur, sed &vivas aves invadit &dilaniat, non secùs ac Corvus, quin &fruges &vermes &quodvis insecti genus vorat, quemadmodum ille. Hoc genus in Britannia nostra abundare, ut Cardanus &Turnerus observarunt, verissimum est, quia alimentum eis abundè suppetit. In altis arboribus, nidificat: Ova quatuor aut quinque parit, corvinis similia sed minora Corvi, Cornices, &c. dum dormiunt arboribus insident rostris (ut aiunt) ad Orientem Solem versis. Cornicem (inquit Aldrovandus) &ipsam vocalem &humani sermonis capacem inveniri, liquido scimus, &Plinius locupletissimus testis accedit, sic scribens: Nunc quoque erat in urbe Roma, haec prodente me, equitis Romani cornix, è Baetica primùm colore mira admodum nigro, deinde plura contexta verba exprimens, &alia atque alia crebro addiscens. Quod ad gressum attinet, iis annumeratur quae ambulant aves non currunt aut saliunt. Aldrov. Foeminae tantùm incubant &sedulo, mares verò cibos suggerunt &incubantes pascunt, ut inquit Aristoteles. In aliis plerisque avibus quae binae connubio quodam copulantur, mas &foemina vicissim incubant. Pullos quidem, ut audio, (verba sunt Aldrovandi) non priùs pascunt quàm plumis vestiri incipiant; quod etiam de corvis traditur, &aliis plerisque volacibus magis quàm pulveratricibus. Dices, quo interim alimento vivunt &augentur? Respondemus vitello ovi ab exclusione in ventre residuo. Alibi etenim ostendimus bonam partem vitelli in abdomen pulli receptam &per ductum quendam intestinalem nobis dictum in intestina sensim derivatam, foetui recens edito alendo inservire. §. III. Cornix frugivora seu frugilega. The Rook.