Latin
313.1 to 313.3
Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 313.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
RAAgnitudine Anserem domesticum aequat, estque figurâ corporis ei persimilis, nec II colore multùm abludit. Caput, collum, dorsum, in universum pars supina tota, exceptis caudae proximè incumbentibus pennis, obscurè cinerea aut fusca. Alarum tamen vestitrices supremae dilutiores sunt. Clericuli dicti, tum his proximae tertii &quarti ordinis pennae, itemque scapulis innatae oris seu marginibus summis albescunt. Pennae etiam caudae immediatae niveae. Alarum remiges 27 aut 28, obscurae omnes &propemodum nigrae. Cauda palmum &dimidium longa, cùm explicatur extremâ circumscriptione subrotunda, 18 pennis composita nigris, cum apicibus &marginibus exterioribus albis. Color in prona corporis parte albidus, sensim lucidior à capite ad caudam usque, ubi prorsus niveus. Rostrum duos plus digitos longum, à capite ad mediam ferè partem nigrum, deinde croceum, apice iterum nigro. Superior mandibula secundùm longitudinem dentata pluribus denticulorum ordinibus; inferior unico tantùm ordine ad utrumque latus. Lingua quoque ad margines utrinque denticellorum ordinem in membranula adnexa obtinet. Pedes crocei: Ungues nigri aut lividi. Sub oculo utroque lineola albicans. Pondus totius 7/ lib. §. III. Bernicla, sive Bernacla. The Bernacle, or Clakis. 4 Nsere domestico minor est. Longitudo ejus à summo rostro ad imos pedes extreAmámve caudam (aequè enim extenduntur) 31 digit. Rostrum nigrum, Anserino muito minus &brevius, ab apice ad angulos oris vix sescunciale. Mentum, maxillae &quod rostro contiguum est albet, excepta saltem areola inter oculos &rostrum nigricante. Collum ad sternum usque supra subtúsque nigrum. Prona pars corporis alba cum aliqua cinerei mixtura, infimae tamen femorum plumae paulò supra genua nigrae Ultimae tegetes caudae albae, supra illas plumae nigricant, aliàs dorsum ex nigro &cinereo varium. Cauda nigra: Remiges nigro-cinereae: minores alas vestientium ordines extremis fimbriis albent, deinde aliquousque nigri sunt, quod reliquum est cinerascit: qui colores pulchram speciem exhibent. Posticus digitus valdè exiguus est.