Latin
CAPVT II
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Supplementum 34
Unproofread scanNot analysed yet
grauiter sui &nostri temporis morem de syrupis &pulueribus exhibendis ita reprobat: error est, inquit, cum nouiter natis auxiliandi scopo alii syrupos, alii pulueres, alii aliud consulunt; cum tomen constet, tam mollia membra nulla debere permutari qualitate, siue purTenella enim ista membrorum gante, siue adstringente. compages nihil fere innoxium, lacte excepio, recipere potest. Temperatum quoque oleum amygdalarum dulcium cum saccharo saepe exhibitum haud penitus noxa caret, prout fidem facit HARDERVS in apiario obs. med. 99. vbi refert infantem quendam, cui mulierculae a partu oleum amygdalar. faccharo nuptum frequentius exhibuissent, torminibus ferme continuis, &demum epilepsia correptum elapsis aliquot septimanis obiisse, in eoque post sectionem non solum viridia, qualia etiam viuus egesserat, excrementa fuisse inuenta, sed etiam intestini ilei portioNec nem inferiorem manifesta gangraenosi adfectam. dissimile exemplum infantis ex oleo amygdalino, alternis diebus dato simili morbo defuncti recenset Clar. WEISIVS in dissert, de abusu purgantium in recens natis. CAP. III. De pathematibus ex.