Latin
CAPVT III
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Supplementum 35
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT III. IATILMAIIDU EA DENTITIONE DIFFICILI. Oluit prouida natura hominem cum dentibus nasci, sed optimo potius consilio, ad praecauendas lactantium inter sugendum molestias, prouidere, vt dentes sensim paullatimque succrescerent; quorum prima, &in vtero iam posita rudimenta initio quasi mera sunt filamenta membranacea, quae succo nutritio repleta in mucum inspissantur ex muco in cartilaginem indurantur, &ex cartilagine demum in offeam firmitatem abeunt. Quamuis vero non vnus idemque in omnibus dentitionis sit terminus, sed ipse pro subiectorum ratione differat; dum alii tertio, quarto, septimo, vel nono mense, alii autem vix intra anni spatium dentes accipiant: nihilominus tamen hic solet in eruptione ordo plerumque seruari, vt dentes incisores, qui etiam risorii &lactei dicuntur, a papillarum inter sugendum affrictu prae ceteris maturentur, &in inferiori maxilla primo omnium erumpant, his deinceps canini succedant, &hos iterum molares excipiant. II. Licet haec dentium eruptio opus &res plane naturalis sit, infantibusque nonnullis sine vlla grauiori molestia eueniat; pluribus tamen propter varia, quae iungi solent, dentitione difficili. lent, symptomata, ingentes creat molestias; vnde dentitio difficilis suboritur, quae nonnisi tardior &dolorifica dentium ex maxillarum alueolis per gingiuas eruptio esse solet, atque his maxime signis cognoscitur: Infantes calore praeternaturali exardescentes pauoribus tentantur, in somno, qui inquietus est, subsiliunt, ploratibus defatigantur &vigiliis, lac ex vberibus auidius sugunt, ipsasque mammarum papillas mordent, &manus ori crebrius Tum quoque gingiuae in anteriori oris parte admouent.