Latin
CAVTELAE
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Supplementum 41
Unproofread scanNot analysed yet
CAVTELAE. N dentitione difficili inprimis nocent omnia calidiora, purgantia, externa quoque valde spirituosa naribus oblata, vel adstringentia gingiuis inuncta, quia inde, dum omnes in toto corpore motus auctiores sunt, hi facile exacerbantur, &febris, quae frequentissimus &fere indiuiduus Vnde sidoloris comes est, magis adhuc accenditur. mili ratione peccant matres, quae infantes in his morbis, cum dolore, febre &inflammatione iunctis, nimis calido regimine tractant, &lectis aut conclauibus nimis calidis includunt. Quum alui libertas, etiam paulo maior nunquam fere non maiorem faciat spem sanitatis recuperandae, nulla sane ratione tum temporis aluum roborantia vel adstringentia debent propinari. Alias enim res periculi est plenissima, &conuulsiones cum aliis symptomatibus longe citius certiusque subsequutas esse recordor.