Latin
CAP. V. DE SANGVINIS HUMANO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 117
Unproofread scanNot analysed yet
XXVIII. Sicut in hydraulicis aliquot canalibus, per quos antea libere ferebatur fluidum, obstructis ejus impetus vergit in tubulos apertos, per quos celerius transfluit: ita etiam evenit in corpore nostro ut viscerum vel partium internarum vasis &tubulis obstructis, aut sangvine stagnante infarctis, aut spasmo constrictis, indeque libero sangvinis transitu prohibito, is majori copia &impetu ad alia vasa aperta ruat. Scholion. Ab inaequalitate circuitus, quae praesertim propter spasmum fit, complures morbi &symptomata suam trahunt originem, inde enim ingentes sangvinis profusiones, d lores, tumores &funestae humorum congestiones &extravasationes nascuntur, quorum origo eos penitus latet, qui leges motus fluidorum parvi faciunt vel parum intelligunt. XXIX. Quemadmodum fluidorum motus &adfluxus se habet ut vasorum resistentia, adeo, ut hac minuta plus adfluat, eadem vero aucta plus alteri accedat: ita etiam id fit in sangvinis adfluxu ac motu. Scholion. Patet exinde quam clarissime usus remediorum derivantium, qui non de nihilo est v. g. pediluviorum, clysterum, venae sectionis, cucurbitularum atque balneorum emollientium. XXX. Quemadmodum in hydraulicis pro diversitate pressionis &capacitate cavitatis, quae liquida continet, nec non pro amplitudine majori vel minori orificiorum &canalium, per quos liquida ferri &ejaculariidebent, modus liquidorum valde differt ratione accelerationis &tarditatis, atque adeo ratione Digitized bys Google tione copiae, quae effunditur; ita etiam nullum dubium est, quin diversitas circuli sangvinis, quae ratione individuorum, pro differentia aetatis, &dispositione ac structura nativa partium solidarum, multum variat, a capacitate majori vel minori cordis &vasorum eorumque ad motum dispositione rectissime deducatur.