Latin
CAP. V. DE SANGVINIS HUMANO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 118
Unproofread scanNot analysed yet
Scholion. Quare doctrina veterum de temperamentis rectius ex sanguinis differente circulo, &partium solidarum ad eundem modificandum dispositione, quam ex fluidorum varia temperie aut qualitatum, sive elementorum sangvinem constituentium, mixtione &proportione deducitur. XXXI. Res notatu digna est inter corda &vasa animantium ingentem reperiri proportionem, ex vasorum vero capacitate magnitudinem cordis optime concludere possumus. Scholion. Constanti &frequente observatione, per cadaverum sectionem, exploratum habeo, obesa, &spongiosi ac flaccidi habitus corpora, &quae tenuia &angusta vasa habuerunt, cor etiam parvum obtinuisse. In macilentis vero &qui ampliora sed pauciora vasa habebant, cor longe capacius &majus deprenendimus. XXXII. Quicunque igitur cor capacius cum vasis amplioribus obtinent, &fibras habent strictiores, ingenti potentia elastica donatas: in iis motus cordis vegetior sangvinis motum valde accelerat. Scholion. Ejusmodi homines pulsu vehementi, qui ex magno &frequenti compositus est, gaudent, &magno robore tam corporis quam animi pollent, &vulgo sanguineo cholerici audiunt.