Latin
EXCELLENTI CIRCULI SANGVINIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 149
Unproofread scanNot analysed yet
Deinceps augmentum &incrementum corporis partium dependet maxime a repletione omnis generis tubulorum, quae fit a succis, quibus exinanitis concidit &subsidet substantia partium &marcor fitXXIV. Sangvis, ejusque circulus, est omnis agilitatis &roboris causa. Scholion. Robusta illa corpora dicimus, quae majoribus musculis praedita sunt, &quae multum in attollendis ponderibus valent, magnos labores ac motus perferre possunt. neque facile a causa externa adficiuntur: imbecillia vero ea sunt, quae minus laboris ac motus sustinere valent, parum roboris in musculis habent &quam facile a causa externa adficiuntur. Jam vero deprehendimus, robustiora corpora majora vasa, cor capacius, nervos validos &sangvinem copiosum habere, prae imbecillioribus, quae habent vasa tenuia, angusta, cor minus, teneros &exiguos nervos, &parum sangvinis in venis alunt. Robur itaque corporis perit sangvine plus justo, sive per morbum, sive per inediam, absumto, crescit autem robur partium, appetitu reddito. XXV. Praecipuus quoque sangvinis circuli usus atque effectus est, ut corpus animale, in se &sua natura valde corruptibile, ratione suae mixtionis ac structurae, salvum ac integrum conservetur &a mortifera putredine vindicetur. Scholion. Circulus sangvinis vitalis est, quamdiu is in corpore viget. tamdiu dicitur adesse vita &tamdiu etiam universum corpus omnesque ejus partes a putredine immunes sunt: simulac autem is extinguitur, corruptio &mors adest. Haec latius deducta videas in superioribus. XXVI. XXVI. Continuus sangvinis circuitus avertit omnia ea, quae fluida in motum putredinosum dissolutorium conjicere apta sunt. Scholion. Putrescunt &corrumpuntur corpora liquida corruptibilia, in quiete constituta, ab aere externo calido, qui, motu suo intestino, nexum partium male cohaerentium dissolvit.