Latin
EXCELLENTI CIRCULI SANGVINIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 150
Unproofread scanNot analysed yet
Quandocunque vero sunt in perpetuo motu progressivo, tunc ejus vel minimae partes circa axin suam perpetuo rotantur, sive intestina motione actuantur, qui motus internus aeris &aetheris actioni externae resistit. Hinc videmus vinagenerosa &spirituosa, ob intestinam partium agitationem non vappescere, quae vappescentia corruptiva &tenacitas sola agitatione &conquassatione impediri potest. Ejusmodi agitatione &ventilatione etiam putredo a vegetabilibus in acervum congestis arcetur. Avertit quoque sangvinis circulus putredinem a sangvine, dum partes fermentescibiles agilissimas &heterogeneas perpetuo separat; ut est latex salivalis, bilis, urina: quae si remanent &impurum &corruptibilem sangvinem reddunt. XXVII. Libera perspiratio sangvinem, omniaque fluida, à putredine praeservat. Scholion. Quia motu progressivo sangvinis partium intestinus calidus augetur &multae particulae subtiliores calidae, salinae, sulphureae, agilissimae indolis suscitantur, quae exspirari &foras propelli debent, ne motu suo texturam temperatam sangvinis invertant: inde insignis transpirationis usus ad conservandam genuinam sangvinis texturam, clarissime apparet. Et discimus exinde, non dari meliorem viam ab imminente putredine &corruptione sangvinem defendendi, quam liberiori transpiratu reddito, quod in febribus omnibusque morbis malignis &qui ab impuritate nascuntur, ut scorbuto, lue venerea, magno usui esse potest.